Em dia de Camões, a versão latina d' Os Lusíadas:

 

Proposição

 

I.

Arma virosque pariter insignes

Lusitanis qui occiduis ab oris

Profecti, ignotis, metuendis altis

Navigatis, Taprobanem et ipsam

Praeteriere, periclisque et bellis

Super naturam fortes imbecillam,

Inter remotas gentes novum regnum

Finxerunt, quod sublime reddidere;


II.

Gloria item praestantes omnes reges

Qui christianam Fidem dilatarunt

Imperiumque simul lusitanum,

Errantes, Asiam, Africam vastantes;

Qui, grandium memoria factorum,

Sempiternum supererunt in aevum,

Canens, faventibus et Musa et arte,

Per totum prorsus orbem divulgabo.


III.

Docti Graeci et Troiani praedicari

Ingentes desinant per maria cursus;

Regum praetermittantur Alexandri

Ac Traiani victoriae patratae:

Ego acres, claros Lusitanos canto,

Quibus Mars bellax Neptunusque parent.

Antiquae animo excidant Camenae;

Celebranda altiora surgunt gesta.

 

Tradução de Clemente de Oliveira, O.P., 2ª edição, 1988

publicado por isa às 15:29